- FRANCISCUS Vatablus
- FRANCISCUS Vatablusin Collegio trilingui, a Francisco I. instituto, Parisiis, A. C. 1530. Hebraicam linguam professus est, aliarum quoqueve lingg. peritissimus. Obiit A. C. 1547. Praeceptor Ioh. Salignaci et Ioh. Merceri, omnium Christianorum Ε῾βραϊκωτάτου qui in elogio Praeceptoris illum Poeseos quoqueve Hebraicae, hucusque Christianis ignoratae, callentissimum fuisse memorat. Maroto persuasurus, ut versionem Psalmorum susciperet, verbotim ipsi Hebraicas Psalterii voces interpretatus est. Thuan. Hist. Sammarth. Elog. Beza Icon. Rovillardus Hist. de Melum. ubi eum fuisse scribit Abbatem de Bellozane, quae Abbatia post mortem Francisci I. Amioto obtigit, Anton. Teissier Elog. p. 1. et 2. ubi Notas eius in S. Scripturam a Rob. Steph. editas ait A. C. 1545. ac versa quoqueve ab illo Aristotelis Parva Naturalia, Bibliorum vero versionem a nonnullis R. Gualtero tribui, tradit, ex Placcio de Script. Anon. Patria illi fuit Gamachium opp. Picardiae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.